1. Dei verbum religiose
audiens et fidenter proclamans, Sacrosancta Synodus verbis S. Ioannis obsequitur
dicentis: "Adnuntiamus vobis vitam aeternam, quae erat apud Patrem et apparuit
nobis: quod vidimus et audivimus adnuntiamus vobis, ut et vos societatem
habeatis nobiscum, et societas nostra sit cum Patre et cum Filio eius Iesu
Christo" (1 Io 1,2-3). Propterea, Conciliorum Tridentini et Vaticani I
inhaerens vestigiis, genuinam de divina revelatione ac de eius transmissione
doctrinam proponere intendit, ut salutis praeconio mundus universus audiendo
credat, credendo speret, sperando amet (1).
Caput I
DE IPSA REVELATIONE
2. Placuit Deo in sua
bonitate et sapientia Seipsum revelare et notum facere sacramentum voluntatis
suae (cf. Eph 1,9), quo homines per Christum, Verbum carnem factum, in
Spiritu Sancto accessum habent ad Patrem et divinae naturae consortes
efficiuntur (cf. Eph 2,18; 2 Petr 1,4). Hac itaque
revelatione Deus invisibilis (cf. Col 1,15; 1 Tim 1,17) ex
abundantia caritatis suae homines tamquam amicos alloquitur (cf. Ex
33,11; Io 15,14-15) et cum eis conversatur (cf. Bar 3,38),
ut eos ad societatem Secum invitet in eamque suscipiat. Haec revelationis
oeconomia fit gestis verbisque intrinsece inter se connexis, ita ut opera, in
historia salutis a Deo patrata, doctrinam et res verbis significatas manifestent
ac corroborent, verba autem opera proclament et mysterium in eis contentum
elucident. Intima autem per hanc revelationem tam de Deo quam de hominis salute
veritas nobis in Christo illucescit, qui mediator simul et plenitudo totius
revelationis exsistit (2).
3. Deus, per Verbum omnia
creans (cf. Io 1,3) et conservans, in rebus creatis perenne sui
testimonium hominibus praebet (cf. Rom 1,19-20) et, viam salutis supernae
aperire intendens, insuper protoparentibus inde ab initio Semetipsum
manifestavit. Post eorum autem lapsum eos, redemptione promissa, in spem salutis
erexit (cf. Gen 3,15) et sine intermissione generis humani curam egit, ut
omnibus qui secundum patientiam boni operis salutem quaerunt, vitam aeternam
daret (cf. Rom 2,6-7). Suo autem tempore Abraham vocavit, ut
faceret eum in gentem magnam (cf. Gen 12,2-3), quam post Patriarchas per
Moysen et Prophetas erudivit ad se solum Deum vivum et verum, providum Patrem et
iudicem iustum agnoscendum, et ad promissum Salvatorem expectandum, atque ita
per saecula viam Evangelio praeparavit.
4. Postquam vero multifariam
multisque modis Deus locutus est in Prophetis, "novissime diebus istis locutus
est nobis in Filio" (Hebr 1,1-2). Misit enim Filium suum, aeternum
scilicet Verbum, qui omnes homines illuminat, ut inter homines habitaret iisque
intima Dei enarraret (cf. Io 1,1-18). Iesus Christus ergo, Verbum
caro factum, "homo ad homines" missus (3), "verba Dei loquitur" (Io
3,34), et opus salutare consummat quod dedit ei Pater faciendum (cf. Io
5,36; 17,4). Quapropter Ipse, quem qui videt, videt et Patrem (cf. Io
14,9), tota Suiipsius praesentia ac manifestatione, verbis et operibus,
signis et miraculis, praesertim autem morte sua et gloriosa ex mortuis
resurrectione, misso tandem Spiritu veritatis, revelationem complendo perficit
ac testimonio divino confirmat, Deum nempe nobiscum esse ad nos ex peccati
mortisque tenebris liberandos et in aeternam vitam resuscitandos.
Oeconomia ergo christiana, utpote foedus novum et definitivum, numquam
praeteribit, et nulla iam nova revelatio publica expectanda est ante gloriosam
manifestationem Domini nostri Iesu Christi (cf. 1 Tim 6,14
et Tit 2,13).
5. Deo revelanti praestanda est oboeditio fidei (cf. Rom
16,26; coll. Rom 1,5; 2 Cor 10,5-6), qua homo se
totum libere Deo committit "plenum revelanti Deo intellectus et voluntatis
obsequium" praestando (4) et voluntarie revelationi ab Eo datae assentiendo.
Quae fides ut praebeatur, opus est praeveniente et adiuvante gratia Dei et
internis Spiritus Sancti auxiliis, qui cor moveat et in Deum convertat, mentis
oculos aperiat, et det "omnibus suavitatem in consentiendo et credendo
veritati"(5), Quo vero profundior usque evadat revelationis intelligentia, idem
Spiritus Sanctus fidem iugiter per dona sua perficit.
6. Divina revelatione Deus Seipsum atque aeterna voluntatis suae decreta
circa hominum salutem manifestare ac communicare voluit, "ad participanda
scilicet bona divina, quae humanae mentis intelligentiam omnino superant"(6).
Confitetur Sacra Synodus, "Deum, rerum omnium principium et finem, naturali
humanae rationis lumine e rebus creatis certo cognosci posse" (cf. Rom
1,20); eius vero revelationi tribuendum esse docet, "ut ea, quae in rebus
divinis humanae rationi per se impervia non sunt, in praesenti quoque generis
humani conditione ab omnibus expedite, firma certitudine et nullo admixto errore
cognosci possint" (7).
Caput II
DE DIVINAE REVELATIONIS TRANSMISSIONE
7. Quae Deus ad salutem cunctarum gentium revelaverat, eadem benignissime
disposuit ut in aevum integra permanerent omnibusque generationibus
transmitterentur. Ideo Christus Dominus, in quo summi Dei tota revelatio
consummatur (cf. 2 Cor 1,20 et 3,16 - 4,6), mandatum dedit
Apostolis ut Evangelium, quod promissum ante per Prophetas Ipse adimplevit et
proprio ore promulgavit, tamquam fontem omnis et salutaris veritatis et morum
disciplinae omnibus praedicarent (8), eis dona divina communicantes. Quod quidem
fideliter factum est, tum ab Apostolis, qui in praedicatione orali, exemplis et
institutionibus ea tradiderunt quae sive ex ore, conversatione et operibus
Christi acceperant, sive a Spiritu Sancto suggerente didicerant, tum ab illis
Apostolis virisque apostolicis, qui, sub inspiratione eiusdem Spiritus Sancti,
nuntium salutis scriptis mandaverunt (9).
Ut autem Evangelium integrum et vivum iugiter in Ecclesia servaretur,
Apostoli successores reliquerunt Episcopos, ipsis "suum ipsorum locum magisterii
tradentes" (10). Haec igitur Sacra Traditio et Sacra utriusque Testamenti
Scriptura veluti speculum sunt in quo Ecclesia in terris peregrinans
contemplatur Deum, a quo omnia accipit, usquedum ad Eum videndum facie ad faciem
sicuti est perducatur (cf. 1 Io 3,2).
8. Itaque praedicatio
apostolica, quae in inspiratis libris speciali modo exprimitur, continua
successione usque ad consummationem temporum conservari debebat.
Unde Apostoli, tradentes quod et ipsi acceperunt, fideles monent ut teneant
traditiones quas sive per sermonem sive per epistulam didicerint (cf. 2 Thess
2,15), utque pro semel sibi tradita fide decertent (cf. Iud 1,3) (11).
Quod vero ab Apostolis traditum est, ea omnia complectitur quae ad Populi Dei
vitam sancte ducendam fidemque augendam conferunt, sicque Ecclesia, in sua
doctrina, vita et cultu, perpetuat cunctisque generationibus transmittit omne
quod ipsa est, omne quod credit.
Haec quae est ab Apostolis Traditio sub assistentia Spiritus Sancti in
Ecclesia proficit (12): crescit enim tam rerum quam verborum traditorum
perceptio, tum ex contemplatione et studio credentium, qui ea conferunt in corde
suo (cf. Lc 2,19 et 51), tum ex intima spiritualium rerum quam
experiuntur intelligentia, tum ex praeconio eorum qui cum episcopatus
successione charisma veritatis certum acceperunt. Ecclesia scilicet, volventibus
saeculis, ad plenitudinem divinae veritatis iugiter tendit, donec in ipsa
consummentur verba Dei.
Sanctorum Patrum dicta huius Traditionis vivificam testificantur praesentiam,
cuius divitiae in praxim vitamque credentis et orantis Ecclesiae transfunduntur.
Per eandem Traditionem integer Sacrorum Librorum canon Ecclesiae innotescit,
ipsaeque Sacrae Litterae in ea penitius intelliguntur et indesinenter actuosae
redduntur; sicque Deus, qui olim locutus est, sine intermissione cum dilecti
Filii sui Sponsa colloquitur, et Spiritus Sanctus, per quem viva vox Evangelii
in Ecclesia, et per ipsam in mundo resonat, credentes in omnem veritatem
inducit, verbumque Christi in eis abundanter inhabitare facit (cf. Col
3,16).
9. Sacra Traditio ergo et Sacra Scriptura arcte inter se connectuntur
atque communicant. Nam ambae, ex eadem divina scaturigine promanantes, in unum
quodammodo coalescunt et in eundem finem tendunt. Etenim Sacra Scriptura est
locutio Dei quatenus divino afflante Spiritu scripto consignatur; Sacra autem
Traditio verbum Dei, a Christo Domino et a Spiritu Sancto Apostolis concreditum,
successoribus eorum integre transmittit, ut illud, praelucente Spiritu
veritatis, praeconio suo fideliter servent, exponant atque diffundant; quo fit
ut Ecclesia certitudinem suam de omnibus revelatis non per solam Sacram
Scripturam hauriat. Quapropter utraque pari pietatis affectu ac reverentia
suscipienda et veneranda est (13).
10 Sacra Traditio et Sacra
Scriptura unum verbi Dei sacrum depositum constituunt Ecclesiae commissum cui
inhaerens tota plebs sancta Pastoribus suis adunata in doctrina Apostolorum et
communione, fractione panis et orationibus iugiter perseverat (cf. Act
2,42 gr.), ita ut in tradita fide tenenda, exercenda profitendaque
singularis fiat Antistitum et fidelium conspiratio (14).
Munus autem authentice interpretandi verbum Dei scriptum vel traditum (15)
soli vivo Ecclesiae Magisterio concreditum est (16), cuius auctoritas in nomine
Iesu Christi exercetur. Quod quidem Magisterium non supra verbum Dei est, sed
eidem ministrat, docens nonnisi quod traditum est, quatenus illud, ex divino
mandato et Spiritu Sancto assistente, pie audit, sancte custodit et fideliter
exponit, ac ea omnia ex hoc uno fidei deposito haurit quae tamquam divinitus
revelata credenda proponit.
Patet igitur Sacram Traditionem, Sacram Scripturam et Ecclesiae Magisterium,
iuxta sapientissimum Dei consilium, ita inter se connecti et consociari, ut unum
sine aliis non consistat, omniaque simul, singula suo modo sub actione unius
Spiritus Sancti, ad animarum salutem efficaciter conferant.
Caput III
DE SACRAE SCRIPTURAE DIVINA INSPIRATIONE ET DE EIUS
INTERPRETATIONE
11. Divinitus revelata, quae
in Sacra Scriptura litteris continentur et prostant, Spiritu Sancto afflante
consignata sunt. Libros enim integros tam Veteris quam Novi Testamenti, cum
omnibus eorum partibus, sancta Mater Ecclesia ex apostolica fide pro sacris et
canonicis habet, propterea quod, Spiritu Sancto inspirante conscripti (cf. Io
20,31; 2 Tim 3,16; 2 Pt 1,19-21; 3,15-16), Deum habent auctorem,
atque ut tales ipsi Ecclesiae traditi sunt (17). In sacris vero libris
conficiendis Deus homines elegit, quos facultatibus ac viribus suis utentes
adhibuit (18), ut Ipso in illis et per illos agente (19), ea omnia eaque sola,
quae Ipse vellet, ut veri auctores scripto traderent (20).
Cum ergo omne id, quod auctores inspirati seu hagiographi asserunt, retineri
debeat assertum a Spiritu Sancto, inde Scripturae libri veritatem, quam Deus
nostrae salutis causa Litteris Sacris consignari voluit, firmiter, fideliter et
sine errore docere profitendi sunt (21). Itaque "omnis Scriptura divinitus
inspirata et utilis ad docendum, ad arguendum, ad corripiendum, ad erudiendum in
iustitia: ut perfectus sit homo Dei, ad omne opus bonum instructus" (2 Tim
3,16-17, gr.).
12. Cum autem Deus in Sacra
Scriptura per homines more hominum locutus sit (22), interpres Sacrae
Scripturae, ut perspiciat, quid Ipse nobiscum communicare voluerit, attente
investigare debet, quid hagiographi reapse significare intenderint et eorum
verbis manifestare Deo placuerit.
Ad hagiographorum intentionem eruendam inter alia etiam genera litteraria
respicienda sunt.
Aliter enim atque aliter veritas in textibus vario modo historicis, vel
propheticis, vel poeticis, vel in aliis dicendi generibus proponitur et
exprimitur.
Oportet porro ut interpres sensum inquirat, quem in determinatis adiunctis
hagiographus, pro sui temporis et suae culturae condicione, ope generum
litterariorum illo tempore adhibitorum exprimere intenderit et expresserit (23).
Ad recte enim intelligendum id quod sacer auctor scripto asserere voluerit, rite
attendendum est tum ad suetos illos nativos sentiendi, dicendi, narrandive
modos, qui temporibus hagiographi vigebant, tum ad illos qui illo aevo in mutuo
hominum commercio passim adhiberi solebant (24).
Sed, cum Sacra Scriptura eodem Spiritu quo scripta est etiam legenda et
interpretanda sit (25), ad recte sacrorum textuum sensum eruendum, non minus
diligenter respiciendum est ad contentum et unitatem totius Scripturae, ratione
habita vivae totius Ecclesiae Traditionis et analogiae fidei. Exegetarum autem
est secundum has regulas adlaborare ad Sacrae Scripturae sensum penitius
intelligendum et exponendum, ut quasi praeparato studio, iudicium Ecclesiae
maturetur. Cuncta enim haec, de ratione interpretandi Scripturam, Ecclesiae
iudicio ultime subsunt, quae verbi Dei servandi et interpretandi divino fungitur
mandato et ministerio (26).
13. In Sacra Scriptura ergo
manifestatur, salva semper Dei veritate et sanctitate, aeternae Sapientiae
admirabilis condescensio, "ut discamus ineffabilem Dei benignitatem, et quanta
sermonis attemperatione usus sit, nostrae naturae providentiam et curam habens"
(27). Dei enim verba, humanis linguis expressa, humano sermoni assimilia facta
sunt, sicut olim Aeterni Patris Verbum, humanae infirmitatis assumpta carne,
hominibus simile factum est.
Caput IV
DE VETERE TESTAMENTO
14. Amantissimus Deus totius
humani generis salutem sollicite intendens et praeparans, singulari
dispensatione populum sibi elegit, cui promissiones concrederet. Foedere enim
cum Abraham (cf. Gen 15,18) et cum plebe Israel per Moysen (cf. Ex
24,8) inito, populo sibi acquisito ita Se tamquam unicum Deum verum et vivum
verbis ac gestis revelavit, ut Israel, quae divinae essent cum hominibus viae
experiretur, easque, ipso Deo per os Prophetarum loquente, penitius et clarius
in dies intelligeret atque latius in gentes exhiberet (cf. Ps 22,28-29;
96 1-3; Is 2,1-4; Ier 3,17). Oeconomia autem salutis ab auctoribus
sacris praenuntiata, enarrata atque explicata, ut verum Dei verbum in libris
Veteris Testamenti exstat; quapropter hi libri divinitus inspirati perennem
valorem servant: "Quaecumque enim scripta sunt, ad nostram doctrinam scripta
sunt, ut per patientiam et consolationem Scripturarum spem habeamus" (Rom
15,4).
15. Veteris Testamenti
oeconomia ad hoc potissimum disposita erat, ut Christi universorum redemptoris
Regnique Messianici adventum praepararet, prophetice nuntiaret (cf. Lc
24,44; Io 5,39; 1 Pt 1,10) et variis typis significaret (cf. 1
Cor 10,11). Veteris autem Testamenti libri, pro condicione humani generis
ante tempora instauratae a Christo salutis, Dei et hominis cognitionem ac modos
quibus Deus iustus et misericors cum hominibus agit, omnibus manifestant. Qui
libri, quamvis etiam imperfecta et temporaria contineant, veram tamen
paedagogiam divinam demonstrant (28). Unde iidem libri, qui vivum sensum Dei
exprimunt, in quibus sublimes de Deo doctrinae ac salutaris de vita hominis
sapientia mirabilesque precum thesauri reconduntur, in quibus tandem latet
mysterium salutis nostrae, a Christifidelibus devote accipiendi sunt.
16 Deus igitur librorum
utriusque Testamenti inspirator et auctor, ita sapienter disposuit, ut Novum in
Vetere lateret et in Novo Vetus pateret (29). Nam, etsi Christus in sanguine suo
Novum Foedus condidit (cf. Lc 22,20; 1 Cor 11,25), libri tamen
Veteris Testamenti integri in praeconio evangelico assumpti (30), in Novo
Testamento significationem suam completam acquirunt et ostendunt (cf. Mt
5,17; Lc 24,27; Rom 16,25-26; 2 Cor 3,14-16), illudque
vicissim illuminant et explicant.
Caput V
DE NOVO TESTAMENTO
17. Verbum Dei, quod virtus
Dei est in salutem omni credenti (cf. Rom 1,16), in scriptis Novi
Testamenti praecellenti modo praesentatur et vim suam exhibet. Ubi enim venit
plenitudo temporis (cf. Gal 4,4), Verbum caro factum est et habitavit in
nobis plenum gratiae et veritatis (cf. Io 1,14). Christus Regnum Dei in
terris instauravit, factis et verbis Patrem suum ac Seipsum manifestavit, atque
morte, resurrectione et gloriosa ascensione missioneque Spiritus Sancti opus
suum complevit. Exaltatus a terra omnes ad Seipsum trahit (cf. Io 12,32,
gr.), Ipse qui solus verba vitae aeternae habet (cf. Io 6,68). Hoc
autem mysterium aliis generationibus non est patefactum, sicut nunc revelatum
est sanctis Apostolis Eius et Prophetis in Spiritu Sancto (cf. Eph 3,4-6,
gr.), ut Evangelium praedicarent, fidem in Iesum Christum ac Dominum
excitarent et Ecclesiam congregarent. Quarum rerum scripta Novi Testamenti
exstant testimonium perenne atque divinum.
18. Neminem fugit inter
omnes, etiam Novi Testamenti Scripturas, Evangelia merito excellere, quippe quae
praecipuum testimonium sint de Verbi Incarnati, Salvatoris nostri, vita atque
doctrina.
Quattuor Evangelia originem apostolicam habere Ecclesia semper et ubique
tenuit ac tenet. Quae enim Apostoli ex mandato Christi praedicaverunt, postea
divino afflante Spiritu, in scriptis, ipsi et apostolici viri nobis tradiderunt,
fidei fundamentum, quadriforme nempe Evangelium, secundum Matthaeum, Marcum,
Lucam et Ioannem (31).
19. Sancta Mater Ecclesia
firmiter et constantissime tenuit ac tenet quattuor recensita Evangelia, quorum
historicitatem incunctanter affirmat, fideliter tradere quae Iesus Dei Filius,
vitam inter homines degens, ad aeternam eorum salutem reapse fecit et docuit,
usque in diem qua assumptus est (cf. Act 1,1-2). Apostoli quidem post
ascensionem Domini, illa quae Ipse dixerat et fecerat, auditoribus ea pleniore
intelligentia tradiderunt, qua ipsi, eventibus gloriosis Christi instructi et
lumine Spiritus veritatis (32) edocti, fruebantur (33). Auctores autem sacri
quattuor Evangelia conscripserunt, quaedam e multis aut ore aut iam scripto
traditis seligentes, quaedam in synthesim redigentes, vel statui ecclesiarum
attendendo explanantes, formam denique praeconii retinentes, ita semper ut vera
et sincera de Iesu nobiscum communicarent (34). Illa enim intentione
scripserunt, sive ex sua propria memoria et recordatione, sive ex testimonio
illorum "qui ab initio ipsi viderunt et ministri fuerunt sermonis", ut
cognoscamus eorum verborum de quibus eruditi sumus, "veritatem" (cf. Lc
1,2-4).
20. Novi Testamenti canon
praeter quattuor Evangelia etiam epistulas sancti Pauli aliaque scripta
apostolica Spiritu Sancto inspirante exarata continet, quibus, ex sapienti Dei
consilio, ea quae sunt de Christo Domino confirmantur, genuina Eius doctrina
magis magisque declaratur, salutifera virtus divini operis Christi praedicatur,
Ecclesiae initia ac admirabilis diffusio narrantur eiusque consummatio gloriosa
praenuntiatur.
Apostolis enim suis Dominus Iesus sicut promiserat affuit (cf. Mt
28,20) et iis Paraclitum Spiritum misit, qui eos in plenitudinem veritatis
induceret (cf. Io 16,13).
Caput VI
DE SACRA SCRIPTURA IN VITA ECCLESIAE
21. Divinas Scripturas sicut
et ipsum Corpus dominicum semper venerata est Ecclesia, cum, maxime in sacra
Liturgia, non desinat ex mensa tam verbi Dei quam Corporis Christi panem vitae
sumere atque fidelibus porrigere. Eas una cum Sacra Traditione semper ut
supremam fidei suae regulam habuit et habet, cum a Deo inspiratae et semel pro
semper litteris consignatae, verbum ipsius Dei immutabiliter impertiant, atque
in verbis Prophetarum Apostolorumque vocem Spiritus Sancti personare faciant.
Omnis ergo praedicatio ecclesiastica sicut ipsa religio christiana Sacra
Scriptura nutriatur et regatur oportet. In sacris enim libris Pater qui in
caelis est filiis suis peramanter occurrit et cum eis sermonem confert; tanta
autem verbo Dei vis ac virtus inest, ut Ecclesiae sustentaculum ac vigor, et
Ecclesiae filiis fidei robur, animae cibus, vitae spiritualis fons purus et
perennis exstet. Unde de Sacra Scriptura excellenter valent dicta: "Vivus est
enim sermo Dei et efficax" (Hebr 4,12), "qui potens est aedificare et
dare hereditatem in sanctificatis omnibus" (Act 20,32; cf. 1 Thess
2,13).
22. Christifidelibus aditus
ad Sacram Scripturam late pateat oportet. Qua de causa Ecclesia inde ab initiis
graecam illam antiquissimam Veteris Testamenti versionem a LXX viris nuncupatam
ut suam suscepit; alias vero versiones orientales et versiones latinas,
praecipue illam quam Vulgatam vocant, semper in honore habet. Cum autem verbum
Dei omnibus temporibus praesto esse debeat, Ecclesia materna sollicitudine
curat, ut aptae ac rectae exarentur in varias linguas versiones, praesertim ex
primigenis Sacrorum Librorum textibus. Quae si, data opportunitate et annuente
Ecclesiae auctoritate, conficiantur communi etiam cum fratribus seiunctis nisu,
ab omnibus christianis adhiberi poterunt.
23. Verbi incarnati Sponsa,
Ecclesia nempe, a Sancto Spiritu edocta, ad profundiorem in dies Scripturarum
Sacrarum intelligentiam assequendam accedere satagit, ut filios suos divinis
eloquiis indesinenter pascat; quapropter etiam studium sanctorum Patrum tum
Orientis tum Occidentis et sacrarum Liturgiarum rite fovet. Exegetae autem
catholici, aliique Sacrae Theologiae cultores, collatis sedulo viribus, operam
dent oportet, ut sub vigilantia Sacri Magisterii, aptis subsidiis divinas
Litteras ita investigent et proponant, ut quam plurimi divini verbi administri
possint plebi Dei Scripturarum pabulum fructuose suppeditare, quod mentem
illuminet, firmet voluntates, hominum corda ad Dei amorem accendat (35). Sacra
Synodus Ecclesiae filiis, biblicarum rerum cultoribus, animum addit, ut opus
feliciter susceptum, renovatis in dies viribus, omni studio secundum sensum
Ecclesiae exsequi pergant (36).
24. Sacra Theologia in verbo
Dei scripto, una cum Sacra Traditione, tamquam in perenni fundamento innititur,
in eoque ipsa firmissime roboratur semperque iuvenescit, omnem veritatem in
mysterio Christi conditam sub lumine fidei perscrutando. Sacrae autem Scripturae
verbum Dei continent et, quia inspiratae, vere verbum Dei sunt; ideoque Sacrae
Paginae studium sit veluti anima Sacrae Theologiae (37). Eodem autem Scripturae
verbo etiam ministerium verbi, pastoralis nempe praedicatio, catechesis omnisque
instructio christiana, in qua homilia liturgica eximium locum habeat oportet,
salubriter nutritur sancteque virescit.
25. Quapropter clericos
omnes, imprimis Christi sacerdotes ceterosque qui ut diaconi vel catechistae
ministerio verbi legitime instant, assidua lectione sacra atque exquisito studio
in Scripturis haerere necesse est, ne quis eorum fiat "verbi Dei inanis
forinsecus praedicator, qui non est intus auditor" (38), dum verbi divini
amplissimas divitias, speciatim in sacra Liturgia, cum fidelibus sibi commissis
communicare debet. Pariter Sancta Synodus christifideles omnes, praesertim
sodales religiosos, vehementer peculiariterque exhortatur, ut frequenti
divinarum Scripturarum lectione "eminentem scientiam Iesu Christi" (Phil.
3, 8) ediscant. "Ignoratio enim Scripturarum ignoratio Christi est" (39).
Libenter igitur ad sacrum textum ipsum accedant, sive per sacram Liturgiam
divinis eloquiis confertam, sive per piam lectionem, sive per institutiones ad
id aptas aliaque subsidia, quae approbantibus et curantibus Pastoribus Ecclesiae
ubique nostro tempore laudabiliter diffunduntur. Meminerint autem orationem
concomitari debere Sacrae Scripturae lectionem, ut fiat colloquium inter Deum et
hominem; nam "illum alloquimur, cum oramus; illum audimus, cum divina legimus
oracula" (40).
Sacris autem Antistitibus, "apud quos est apostolica doctrina" (41) fideles
sibi commissos ad rectum divinorum librorum usum, praesertim Novi Testamenti et
imprimis Evangeliorum, opportune instituere competit per sacrorum textuum
versiones, quae necessariis et vere sufficientibus explicationibus instructae
sint, ut tuto ac utiliter Ecclesiae filii cum Scripturis Sacris conversentur
earumque spiritu imbuantur.
Insuper editiones Sacrae Scripturae, aptis instructae adnotationibus, ad usum
etiam non-christianorum eorundemque conditionibus accommodatae, conficiantur,
quas quoquomodo sive animarum Pastores sive Christiani cuiuscumque status
spargere sapienter curent.
26. Ita ergo lectione et
studio Sacrorum Librorum, "sermo Dei currat et clarificetur" (2 Thess
3,1), thesaurusque revelationis, Ecclesiae concreditus, magis magisque corda
hominum impleat. Sicut ex assidua frequentatione mysterii Eucharistici Ecclesiae
vita incrementum suscipit, ita novum spiritualis vitae impulsum sperare licet ex
adaucta veneratione verbi Dei, quod "manet in aeternum" (Is 40,8; 1 Pt
1,23-25).
Haec omnia et singula quae in hac Constitutione dogmatica edicta sunt,
placuerunt Sacrostancti Concilii Patribus. Et Nos, Apostolica a Christo Nobis
tradita potestate, illa, una cum Venerabilibus Patribus, in Spiritu Sancto
approbamus, decernimus ac statuimus et quae ita synodaliter statuta sunt ad Dei
gloriam promulgari iubemus.
Romae, apud S. Petrum
die XVIII mensis novembris anno MCMLXV.
Ego PAULUS Catholicae Ecclesiae Episcopus
† Ego EUGENIUS Episcopus Ostiensis ac Portuensis et S. Rufinae Cardinalis
TISSERANT, Sacri Collegii Decanus.
† Ego IOSEPHUS Episcopus Albanensis Cardinalis PIZZARDO.
† Ego BENEDICTUS Episcopus Praenestinus Cardinalis ALOISI MASELLA.
† Ego FERDINANDUS Episcopus tit. Veliternus Cardinalis CENTO.
† Ego HAMLETUS IOANNES Episcopus tit. Tusculanus Cardinalis CICOGNANI.
† Ego IOSEPHUS Episcopus tit. Sabinensis et Mandelensis Cardinalis FERRETTO.
† Ego IGNATIUS GABRIEL Cardinalis TAPPOUNI, Patriarcha Antiochenus Syrorum.
† Ego MAXIMUS IV Cardinalis SAIGH, Patriarcha Antiochenus Melkitarum.
† Ego EMMANUEL TIT. Ss. Marcellini et Petri Presbyter Cardinalis GONÇALVES
CEREJEIRA, Patriarcha Lisbonensis.
† Ego ACHILLES titulo S. Sixti Presbyter Cardinalis LIÉNART, Episcopus
Insulensis.
† Ego IACOBUS ALOISIUS titulo S. Laurentii in Damaso Presbyter Cardinalis
COPELLO, S. R. E. Cancellarius.
Ego GREGORIUS PETRUS titulo S. Bartholomaei in Insula Presbyter Cardinalis
AGAGIANIAN.
† Ego FRANCISCUS titulo Ss. Ioannis et Pauli Presbyter Cardinalis SPELLMAN,
Archiepiscopus Neo-Eboracensis.
† Ego IACOBUS titulo Ss. Bonifacii et Alexii Presbyter Cardinalis DE BARROS
CÂMARA, Archiepiscopus S. Sebastiani Fluminis Ianuarii.
† Ego PAULUS titulo S. Mariae in Vallicella Presbyter Cardinalis GIOBBE, S.
R. E. Datarius.
† Ego IOSEPHUS titulo S. Honuphrii in Ianiculo Presbyter Cardinalis GARIBI Y
RIVERA, Archiepiscopus Guadalajarensis.
† Ego ANTONIUS MARIA titulo S. Chrysogoni Presbyter Cardinalis BARBIERI,
Archiepiscopus Montisvidei.
Ego CAROLUS titulo S. Agnetis extra moenia Presbyter Cardinalis CONFALONIERI.
† Ego PAULUS titulo Ss. Quirici et Iulittae Presbyter Cardinalis RICHAUD,
Archiepiscopus Burdigalensis.
† Ego IOSEPHUS M. titulo Ss. Viti, Modesti et Crescentiae Presbyter
Cardinalis BUENO Y MONREAL, Archiepiscopus Hispalensis.
† Ego FRANCISCUS titulo S. Eusebii Presbyter Cardinalis KÖNIG, Archiepiscopus
Vindobonensis.
† Ego IULIUS titulo S. Mariae Scalaris Presbyter Cardinalis DÖPFNER,
Archiepiscopus Monacensis et Frisingensis.
Ego PAULUS titulo S. Andreae Apostoli de Hortis Presbyter Cardinalis MARELLA.
Ego GUSTAVUS titulo S. Hieronymi Illyricorum Presbyter Cardinalis TESTA.
Ego ALOISIUS titulo S. Andreae de Valle Presbyter Cardinalis TRAGLIA.
† Ego PETRUS TATSUO titulo S. Antonii Patavini de Urbe Presbyter Cardinalis
DOI, Archiepiscopus Tokiensis.
† Ego IOSEPHUS titulo S. Ioannis Baptistae Florentinorum Presbyter Cardinalis
LEFEBVRE, Archiepiscopus Bituricensis.
† Ego BERNARDUS titulo S. Ioachimi Presbyter Cardinalis ALFRINK,
Archiepiscopus Ultraiectensis.
† Ego RUFINUS I. titulo S. Mariae ad Montes Presbyter Cardinalis SANTOS,
Archiepiscopus Manilensis.
† Ego LAUREANUS titulo S. Francisci Assisiensis ad Ripam Maiorem Presbyter
Cardinalis RUGAMBWA, Episcopus Bukobaënsis.
† Ego IOSEPHUS titulo Ssmi Redemptoris et S. Alfonsi in Exquiliis Presbyter
Cardinalis RITTER, Archiepiscopus S. Ludovici.
† Ego IOSEPHUS HUMBERTUS titulo Ss. Andreae et Gregorii ad Clivum Scauri
Presbyter Cardinalis QUINTERO, Archiepiscopus Caracensis.
† Ego PAULUS titulo S. Camilli de Lellis ad Hortos Sallustianos Presbyter
Cardinalis ZOUNGRANA, Archiepiscopus Uagaduguensis.
† Ego LAURENTIUS I. titulo S. Clementis Presbyter Cardinalis SHEHAN,
Archiepiscopus Baltimorensis.
† Ego HENRICUS titulo S. Agathae in Urbe Presbyter Cardinalis DANTE.
Ego CAESAR titulo D.nae N.ae a Sacro Corde in Circo Agonali Presbyter
Cardinalis ZERBA.
† Ego AGNELLUS titulo Praecelsae Dei Matris Presbyter Cardinalis ROSSI,
Archiepiscopus S. Pauli in Brasilia.
† Ego IOANNES titulo S. Martini in Montibus Presbyter Cardinalis COLOMBO,
Archiepiscopus Mediolanensis.
† Ego GUILLELMUS titulo S. Patricii ad Villam Ludovisi Presbyter Cardinalis
CONWAY, Archiepiscopus Armachanus, totius Hiberniae Primas.
† Ego ANGELUS titulo Sacri Cordis Beatae Mariae Virginis ad forum Euclidis
Presbyter Cardinalis HERRERA, Episcopus Malacitanus.
Ego ALAPHRIDUS S. Mariae in Domnica Protodiaconus Cardinalis OTTAVIANI.
Ego ALBERTUS S. Pudentianae Diaconus Cardinalis DI JORIO.
Ego FRANCISCUS S. Mariae in Cosmedin Diaconus Cardinalis ROBERTI.
Ego ARCADIUS SS. Blasii et Caroli ad Catinarios Diaconus Cardinalis LARRAONA.
Ego FRANCISCUS SS. Cosmae et Damiani Diaconus Cardinalis MORANO.
Ego GUILLELMUS THEODORUS S. Theodori in Palatio Diaconus Cardinalis HEARD.
Ego AUGUSTINUS S. Sabae Diaconus Cardinalis BEA.
Ego FRATER MICHAEL S. Pauli Apostoli in Arenula Diaconus Cardinalis BROWNE.
Ego IOACHIM ANSELMUS S. Apollinaris Diaconus Cardinalis ALBAREDA.
Ego FRIDERICUS S. Ioannis Bosco in via Tusculana Diaconus Cardinalis CALLORI
DI VIGNALE.
Ego IOSEPHUS S. Michaelis Archangeli Diaconus Cardinalis CARDIJN.
Ego CAROLUS S. Mariae in Porticu Diaconus Cardinalis JOURNET.
EX ACTIS SS. OECUMENICI CONCILII VATICANI II
NOTIFICATIO
Facta ab Exc.mo Secretario Generali Ss. Concilii
in Congregatione Generali CLXXI
diei XV nov. MCMLXV
Quaesitum est quaenam esse debeat qualificatio theologica doctrinae, quae in
Schemate Constitutionis dogmaticae de Divina Revelatione exponitur et
suffragationi subicitur.
Huic quaesito Commissio de doctrina fidei et morum hanc dedit responsionem
iuxta suam Declarationem diei 6 martii 1964:
"Ratione habita moris conciliaris ac praesentis Concilii finis pastoralis,
haec S. Synodus ea tantum de rebus fidei vel morum ab Ecclesia tenenda definit
quae ut talia aperte ipsa declaraverit".
"Cetera autem, quae S. Synodus proponit, utpote Supremi Ecclesiae Magisterii
doctrinam, omnes ac singuli christifideles excipere et amplecti debent iuxta
ipsius S. Synodi mentem, quae sive ex subiecta materia sive ex dicendi ratione
innotescit, secundum normas theologicae interpretationis".
† PERICLES FELICI
Archiepiscopus tit. Samosatensis
Ss. Concilii Secretarius Generalis
(1) Cf. S. AUGUSTINUS, De catechizandis rudibus. 4, 8: PL
40, 316.
(2) Cf. Mt. II, 27; Io. 1, 14 et 17; 14, 6; 17,
1-3; 2 Cor. 3, 16 et 4, 6; Eph. 1, 3-14.
(3) Epist. ad Diognetum, 7, 4: FUNK, Patres Apostolici,
I, p. 403.
(4) CONC. VAT. I, Const. dogm. de fide catholica, Dei Filius,
cap. 3: DENZ. 1789 (3008).
(5) CONC. ARAUS. II, can. 7: DENZ. 180 (377); CONC. VAT. I, l.
c.: DENZ. 1791 (3010).
(6) CONC. VAT. I, Const. dogm. de fide catholica, Dei Filius,
cap. 2: DENZ. 1786 (3005).
(7) 7 Ibid.: DENZ. 1785 et 1786 (3004 et 3005).
(8) Cf. Mt. 28, 19-20 et Mc. 16, 15. CONC. TRID.,
Decr. De canonicis Scripturis: DENZ. 783 (1501).
(9) Cf. CONC. TRID., l. c.; CONC. VAT. I, Const. dogm. de fide
catholica, Dei Filius, cap. 2: DENZ. 1787 (3006).
(10) S. IRENAEUS, Adv. Haer., III, 3, 1: PG 7, 848;
HARVEY, 2, p. 9.
(11) Cf. CONC. NIC. II: DENZ. 303 (602). CONC. CONTANT. IV,
Sess. X, can. I: DENZ. 336 (650-652).
(12) Cf. CONC. VAT. I, Const. dogm. de fide catholica, Dei
Filius, cap. 4: DENZ. 1800 (3020).
(13) Cf. CONC. TRID., Decr. De canonicis Scripturis:
DENZ. 783 (1501).
(14) Cf. PIUS XII, Const. Apost. Munificentissimus Deus,
1 nov. 1950: AAS 42 (1950), p. 756, collatis verbis S. CYPRIANI, Epist.
66, 8: CSEL 3, 2, 733: «Ecclesia plebs Sacerdoti adunata et Pastori suo grex
adhaerens».
(15) Cf. CONC. VAT. I, Const. dogm. de fide catholica, Dei
Filius, cap. 3: DENZ. 1792 (3011).
(16) Cf. PIUS XII, Litt. Encycl. Humani Generis, 12 aug.
1950: AAS 42 (1950), pp. 568-569: DENZ. 2314 (3886).
(17) Cf. CONC. VAT. I, Const. dogm. de fide catholica, Dei
Filius, cap. 2: DENZ. 1787 (3006). PONT. COMM. BIBLICA, Decr. 18 iunii 1915:
DENZ. 2180 (3629); EB 420. S. S. C. S. Officii, Epist. 22 dec. 1923: EB 499.
(18) Cf. PIUS XII, Litt. Encycl. Divino afflante, 30
sept. 1943: AAS 35 (1943), p. 314; EB 556.
(19) In et per hominem: cf. Heb. 1, 1 et 4, 7
(in): 2 Sam. 23, 2; Mt. 1, 22 et passim (per); CONC. VAT. I:
Schema de doctr. cath., nota 9: Coll. Lac. VII, 522.
(20) LEO XIII, Litt. Encycl. Providentissimus Deus, 18
nov. 1893: DENZ. 1952 (3293); EB 125.
(21) Cf. S. AUGUSTINUS, De Gen. ad litt., 2, 9, 20: PL
34, 270-271; CSEL 28, 1, 46-47 et Epist. 82, 3: PL 33, 277; CSEL 34, 2, 354.- S.
THOMAS, De Ver., q. 12, a. 2, C.-CONC. TRID., Decr. De canonicis Scripturis:
DENZ. 783 (1501) - LEO XIII, Litt. Encycl. Providentissimus Deus: EB 121, 124,
126-127.- PIUS XII, Litt. Encycl. Divino afflante: EB 539.
(22) Cf. S. AUGUSTINUS, De Civ. Dei, XVII, 6, 2: PL 41,
537; CSEL 40, 2, 228.
(23) Cf. S. AUGUSTINUS, De Doctr. Christ., III, 18, 26:
PL 34, 75-76; CSEL 80,95.
(24) Cf. PIUS XII, l. c.: DENZ. 2294 (3829-3830); EB
557-562.
(25) Cf. BENEDICTUS XV, Litt. Encycl. Spiritus Paraclitus,
15 sept. 1920: EB 469. - S. HIERONYMUS, In Gal. 5, 19-21: PL 26, 417 A.
(26) Cf. CONC. VAT. I, Const. dogm. de fide Catholica, Dei
Filius, Cap. 2: DENZ. 1788 (3007).
(27) S. IOANNES CHRYSOSTOMUS, In Gen. 3, 8 (hom. 17, 1):
PG 53, 134. «Attemperatio» graece synkatábasis.
(28) Cf. PIUS XI, Litt. Encycl. Mit brennender Sorge, 14
martii 1937: AAS 29 (1937), p. 151.
(29) Cf. S. AUGUSTINUS, Quaest. in Hept. 2, 73: PL
34,623.
(30) Cf. S. IRENAEUS, Adv. Haer., III, 21, 3: PG 7, 950;
(= 25,1: HARVEY, 2, p. 115). S. CYRILLUS HIEROS., Catech., 4, 35: PG 33,
497. THEODORUS MOPS., In Soph., 1, 4-6: PG 66, 452D-453A.
(31) Cf. S. IRENAEUS, Adv. Haer., III, II, 8: PG 7, 885;
ed. SAGNARD, p. 194.
(32) Cf. Io. 14, 26; 16, 13.
(33) Cf. Io. 2, 22; 12, 16; Coll. 14, 26; 16, 12-13; 7,
39.
(34) Cf. Instructio Sancta Mater Ecclesia a Pontificio
Consilio Studiis Bibliorum provehendis edita: AAS 56 (1964), p. 715.
(35) Cf. PIUS XII, Litt. Encycl. Divino afflante, 30
sept. 1943: EB 551, 553, 567. PONT. COMM. BIBLICA, Instructio de S. Scriptura
in Clericorum Seminariis et Religiosorum Collegiis recte docenda, 13 maii
1950: AAS 42 (1950), pp. 495-505.
(36) Cf. PIUS XII, ibidem: EB 569.
(37) Cf. LEO XIII, Litt. Encycl. Providentissimus Deus:
EB 114; BENEDICTUS XV, Litt. Encycl. Spiritus Paraclitus, 15 sept. 1920:
EB 483.
(38) S. AUGUSTINUS, Serm. 179, 1: PL 38, 966.
(39) S. HIERONYMUS, Comm. in Is., Prol.: PL 24, 17. - Cf.
BENEDICTUS XV, Litt. Encycl. Spiritus Paraclitus: EB 475-480. PIUS XII,
Litt. Enc. Divino afflante: EB 544.
(40) S. AMBROSIUS, De officiis ministrorum, I, 20, 88: PL
16, 50.
(41) 41 S. IRENAEUS, Adv. Haer., IV, 32, 1: PG 7, 1071;
(= 49, 2) HARVEY, 2, p. 255.